- PRAEDICANDI Sacerdotes consuetudo
- PRAEDICANDI Sacerdotes consuetudoapud Iudaeos ac Christianos usitata, memoratur Ael. Lampridio in Alexandro Seu. c. 45. ubi aliquos voluisset vel Rectores provinciae dare ----- vel procuratores ---- ordinare, nominae eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probares ---- dicebatque grave esse, quum id Christiani et Iudaei facerent, in praedicandis Sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum Rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. Et plena sunt eius B. Cypriani scripta. Ut cum Ep. 34. scribit, in ordinationibus Clericis, fratres carissimi, solemus vos consulere, et mores ac merita singulorum communi consiliô ponderare. Sed ex plurimis eius locis, quae huc faciunt, unus hic maxime docet, quid sit Praedicari Sacerdotes, et quam bene Christianis Iudaei, in observatione huius moris, ab Alexandro coniungantur. Sic autem ille, postquam retulit, quomodo Eleazarus Aaronis filius Sacerdos fuisset creatus, Coram omni synagoga, inquit, iubet Deus constitui Sacerdotem: instruit et ostendit ordinationes Sacerdotales, nonnisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere: ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur: et sit ordinaetio iusta et legitima. quae omnium suffragio et iudiciô fuerit examinata. Is. Casaubonus, Not. ad Lampridium, d. l. Vide quoque Iustellum ad can. 6. Conc. Chalced. et Sucierum Thes. Eccl. vode Ἐπικηρύττων, item Ἐτισκοπος, nec non supra voce Praeco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.